monumenta.ch > Plinius > sectio 58

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 58
{XVIII} Umido vere melior fetus, sicco mel copiosius; quod si defecit aliquas alvos cibus, impetum in proxas faciunt rapinae proposito. at illae contra derigunt aciem et, si custos adsit, alterutra pars, quae sibi favere sensit, non adpetit eum. ex aliis quoque saepe dimicant causis duasque acies contrarias duosque imperatores instruunt, maxime rixa in convehendis floribus exserta et suos quibusque evocantibus, quae dimicatio iniectu pulveris aut fumo tota discutitur, reconciliatur vero lacte vel aqua mulsa.